Section 71
| Atque hoc etiam loco M. Camurti et C. Caeserni damnatio praedicatur. O stultitiam! stultitiamne dicam an impudentiam singularem ? Audetisne, cum ab ea muliere veniatis, facere istorum hominum mentionem ? audetis exci- | 5 |
| tare tanti flagiti memoriam, non exstinctam illam quidem sed repressam vetustate ? Quo enim illi crimine peccatoque perierunt ? Nempe quod eiusdem mulieris dolorem et iniu- riam Vettiano nefario sunt stupro persecuti. Ergo ut audi- retur Vetti nomen in causa, ut illa vetus aeraria fabula | 10 |
| referretur, idcirco Camurti et Caeserni est causa renovata ? qui quamquam lege de vi certe non tenebantur, eo maleficio tamen erant implicati ut ex nullius legis laqueis eximendi viderentur. | 14 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
| M. vero Caelius cur in hoc iudicium vocatur ? cui neque proprium quaestionis crimen obicitur nec vero | 15 |
| aliquod eius modi quod sit a lege seiunctum, cum vestra severitate coniunctum. Cuius prima aetas disciplinae dedita fuit eisque artibus quibus instruimur ad hunc usum forensem ad capessendam rem publicam, ad honorem, gloriam, digni- tatem. Eis autem fuit amicitiis maiorum natu quorum | 20 |
| imitari industriam continentiamque maxime vellet, eis stu- diis aequalium ut eundem quem optimi ac nobilissimi petere cursum laudis videretur. | 23 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
boris accessisset aetati, in Africam profectus est Q. Pompeio pro consule contubernalis, castissimo homini atque omnis | 25 |
| offici diligentissimo; in qua provincia cum res erant et possessiones paternae, tum etiam usus quidam provincialis non sine causa a maioribus huic aetati tributus. Decessit illinc Pompei iudicio probatissimus, ut ipsius testimonio cognoscetis. Voluit vetere instituto et eorum adulescentium | 5 |
| exemplo qui post in civitate summi viri et clarissimi cives exstiterunt industriam suam a populo Romano ex aliqua inlustri accusatione cognosci. | 8 |
| 17 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
cupiditas gloriae detulisset; sed abiit huius tempus que- relae. Accusavit C. Antonium, conlegam meum, cui misero | 10 |
| praeclari in rem publicam benefici memoria nihil profuit, nocuit opinio malefici cogitati. Postea nemini umquam concessit aequalium plus ut in foro, plus ut in negotiis versaretur causisque amicorum, plus ut valeret inter suos gratia. Quae nisi vigilantes homines, nisi sobrii, nisi in- | 15 |
| dustrii consequi non possunt, omnia labore et diligentia est consecutus. | 17 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
| In hoc flexu quasi aetatis—nihil enim occul- tabo fretus humanitate ac sapientia vestra—fama adule- scentis paululum haesit ad metas notitia nova eius mulieris et infelici vicinitate et insolentia voluptatum, quae, cum | 20 |
| inclusae diutius et prima aetate compressae et constrictae fuerunt, subito se non numquam profundunt atque eiciunt universae. Qua ex vita vel dicam quo ex sermone—nequa- quam enim tantum erat quantum homines loquebantur— verum ex eo quicquid erat emersit totumque se eiecit atque | 25 |
| extulit, tantumque abest ab illius familiaritatis infamia ut eiusdem nunc ab sese inimicitias odiumque propulset. | 27 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
Section 76
| Atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiaeque moreretur—fecit me invito me hercule et multum repugnante | 29 |
| me, sed tamen fecit—nomen amici mei de ambitu detulit; quem absolutum insequitur, revocat; nemini nostrum obtemperat, est violentior quam vellem. Sed ego non loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem; de impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore | 5 |
| mentis ad gloriam; quae studia in his iam aetatibus nostris contractiora esse debent, in adulescentia vero tamquam in herbis significant quae virtutis maturitas et quantae fruges industriae sint futurae. Etenim semper magno ingenio adulescentes refrenandi potius a gloria quam incitandi fue- | 10 |
| runt; amputanda plura sunt illi aetati, si quidem efflorescit ingeni laudibus, quam inserenda. | 12 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
effervisse videtur huius vel in suscipiendis vel in gerendis inimicitiis vis, ferocitas, pertinacia, si quem etiam mini- morum horum aliquid offendit, si purpurae genus, si ami- | 15 |
| corum catervae, si splendor, si nitor, iam ista deferverint, iam aetas omnia, iam res, iam dies mitigarit. Conservate igitur rei publicae, iudices, civem bonarum artium, bonarum partium, bonorum virorum. Promitto hoc vobis et rei publicae spondeo, si modo nos ipsi rei publicae | 20 |
| satis fecimus, numquam hunc a nostris rationibus seiunctum fore. Quod cum fretus nostra familiaritate promitto, tum quod durissimis se ipse legibus iam obligavit. | 23 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
potest qui hominem consularem, cum ab eo rem publicam violatam esse diceret, in iudicium vocarit ipse esse in re pu- | 25 |
| blica civis turbulentus; non potest qui ambitu ne absolutum quidem patiatur esse absolutum ipse impune umquam esse | 27 |
| largitor. Habet a M. Caelio res publica, iudices, duas accusationes vel obsides periculi vel pignora voluntatis. Qua re oro obtestorque vos, iudices, ut qua in civitate paucis his diebus Sex. Clodius absolutus est, quem vos per biennium aut ministrum seditionis aut ducem vidistis, hominem sine | 5 |
| re, sine fide, sine spe, sine sede, sine fortunis, ore, lingua, manu, vita omni inquinatum, qui aedis sacras, qui censum populi Romani, qui memoriam publicam suis manibus incendit, qui Catuli monumentum adflixit, meam domum diruit, mei fratris incendit, qui in Palatio atque in urbis | 10 |
| oculis servitia ad caedem et ad inflammandam urbem inci- tavit: in ea civitate ne patiamini illum absolutum muliebri gratia, M. Caelium libidini muliebri condonatum, ne eadem mulier cum suo coniuge et fratre et turpissimum latronem eripuisse et honestissimum adulescentem oppressisse videa- | 15 |
| tur. |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
| Quod cum huius vobis adulescentiam proposueritis, constituitote ante oculos etiam huius miseri senectutem qui hoc unico filio nititur, in huius spe requiescit, huius unius casum pertimescit; quem vos supplicem vestrae misericor- diae, servum potestatis, abiectum non tam ad pedes quam | 20 |
| ad mores sensusque vestros, vel recordatione parentum vestrorum vel liberorum iucunditate sustentate, ut in alterius dolore vel pietati vel indulgentiae vestrae serviatis. Nolite, iudices, aut hunc iam natura ipsa occidentem velle maturius exstingui volnere vestro quam suo fato, aut hunc nunc | 25 |
| primum florescentem firmata iam stirpe virtutis tamquam turbine aliquo aut subita tempestate pervertere. | 27 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
parenti filium, parentem filio, ne aut senectutem iam prope desperatam contempsisse aut adulescentiam plenam spei | 29 |
| maximae non modo non aluisse vos verum etiam perculisse atque adflixisse videamini. Quem si nobis, si suis, si rei publicae conservatis, addictum, deditum, obstrictum vobis ac liberis vestris habebitis omniumque huius nervorum ac laborum vos potissimum, iudices, fructus uberes diutur- | 5 |
| nosque capietis. |
Click here after the date of the class in which it is discussed.