Sections 61 - 70

Section 61

Sed tamen venenum unde fuerit, quem ad modum pa- 5
ratum sit non dicitur. Datum esse aiunt huic P. Licinio,
pudenti adulescenti et bono, Caeli familiari; constitutum
esse cum servis ut venirent ad balneas Senias; eodem
Licinium esse venturum atque eis veneni pyxidem tradi-
turum. Hic primum illud requiro, quid attinuerit ferri in
10
eum locum constitutum, cur illi servi non ad Caelium
domum venerint. Si manebat tanta illa consuetudo Caeli,
tanta familiaritas cum Clodia, quid suspicionis esset si apud
Caelium mulieris servus visus esset ? Sin autem iam
suberat simultas, exstincta erat consuetudo, discidium
15
exstiterat, hinc illae lacrimae nimirum et haec causa est
omnium horum scelerum atque criminum.
17

Translation of Section 61

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Section 62

 'Immo' inquit
'cum servi ad dominam rem totam et maleficium Caeli
detulissent, mulier ingeniosa praecepit his ut omnia Caelio
pollicerentur; sed ut venenum, cum a Licinio traderetur,
20
manifesto comprehendi posset, constitui locum iussit bal-
neas Senias, ut eo mitteret amicos qui delitiscerent, deinde
repente, cum venisset Licinius venenumque traderet, prosi-
lirent hominemque comprenderent
.' Quae quidem omnia,
iudices, perfacilem rationem habent reprendendi. Cur
25
enim potissimum balneas publicas constituerat ? in quibus
non invenio quae latebra togatis hominibus esse posset.
27
Nam si essent in vestibulo balnearum, non laterent; sin se
in intimum conicere vellent, nec satis commode calceati
et vestiti id facere possent et fortasse non reciperentur, nisi
forte mulier potens quadrantaria illa permutatione fami-
liaris facta erat balneatori.
5

Translation of Section 62

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Section 63

 Atque equidem vehementer 5
exspectabam quinam isti viri boni testes huius manifesto
deprehensi veneni dicerentur; nulli enim sunt adhuc nomi-
nati. Sed non dubito quin sint pergraves, qui primum sint
talis feminae familiares, deinde eam provinciam susceperint
ut in balneas contruderentur, quod illa nisi a viris hone-
10
stissimis ac plenissimis dignitatis, quam velit sit potens, num-
quam impetravisset. Sed quid ego de dignitate istorum
testium loquor ? virtutem eorum diligentiamque cognoscite.
' In balneis delituerunt.' Testis egregios ! ' Dein temere
prosiluerunt.' Homines temperantis! Sic enim fingitis,
15
cum Licinius venisset, pyxidem teneret in manu, conaretur
tradere, nondum tradidisset, tum repente evolasse istos
praeclaros testis sine nomine; Licinium autem, cum iam
manum ad tradendam pyxidem porrexisset, retraxisse atque
ex illo repentino hominum impetu se in fugam coniecisse.
20
O magnam vim veritatis, quae contra hominum ingenia,
calliditatem, sollertiam contraque fictas omnium insidias
facile se per se ipsa defendat!
23

Translation of Section 63

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Section 64

 Velut haec tota fabella
veteris et plurimarum fabularum poetriae quam est sine
argumento, quam nullum invenire exitum potest! Quid
25
enim ? isti tot viri—nam necesse est fuisse non paucos ut et
comprehendi Licinius facile posset et res multorum oculis
27
esset testatior—cur Licinium de manibus amiserunt ? Qui
minus enim Licinius comprehendi potuit cum se retraxit
ne pyxidem traderet, quam si tradidisset ? Erant enim illi
positi ut comprehenderent Licinium, ut manifesto Licinius
teneretur aut cum retineret venenum aut cum tradidisset.
5
Hoc fuit totum consilium mulieris, haec istorum provincia
qui rogati sunt; quos quidem tu quam ob rem temere
prosiluisse dicas atque ante tempus non reperio. Fuerant
ad hoc rogati, fuerant ad hanc rem conlocati
, ut venenum,
ut insidiae, facinus denique ipsum ut manifesto comprende-
10
retur.

Translation of Section 64

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Section 65

Potueruntne magis tempore prosilire quam cum
Licinius venisset, cum in manu teneret veneni pyxidem?
Quae cum iarn erat tradita servis, si evasissent subito ex
balneis mulieris amici Liciniumque comprehendissent,
imploraret hominum fidem atque a se illam pyxidem tra-
15
ditam pernegaret. Quem quo modo illi reprehenderent?
vidisse se dicerent? Primum ad se vocarent maximi faci-
noris crimen; deinde id se vidisse dicerent quod quo loco
conlocati fuerant non potuissent videre. Tempore igitur
ipso se ostenderunt, cum Licinius venisset, pyxidem expe-
20
diret, manum porrigeret, venenum traderet. Mimi ergo
iam exitus, non fabulae; in quo cum clausula non invenitur,
fugit aliquis e manibus, dein scabilla concrepant, aulaeum
tollitur.
24

Translation of Section 65

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Section 66

Quaero enim cur Licinium titubantem, haesitantem,
cedentem, fugere conantem
mulieraria manus ista de manibus
25
emiserit, cur non comprenderint, cur non ipsius confessione,
multorum oculis, facinoris denique voce tanti sceleris crimen
27
expresserint. An timebant ne tot unum, valentes imbe-
cillum, alacres perterritum superare non possent ?
Nullum argumentum in re, nulla suspicio in causa, nullus
exitus criminis reperietur. Itaque haec causa ab argumentis,
a coniectura, ab eis signis quibus veritas inlustrari solet ad
5
testis tota traducta est. Quos quidem ego, iudices, testis
non modo sine ullo timore sed etiam cum aliqua spe dele-
ctationis exspecto.
8

Translation of Section 66

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Section 67

 Praegestit animus iam videre, primum
lautos iuvenes mulieris beatae ac nobilis familiaris, deinde
fortis viros ab imperatrice in insidiis atque in praesidio
10
balnearum conlocatos. Ex quibus requiram quem ad modum
latuerint aut ubi, alveusne ille an equus Troianus fuerit
qui tot invictos viros muliebre bellum gerentis tulerit ac
texerit. Illud vero respondere cogam, cur tot viri ac tales
hunc et unum et tam imbecillum quem videtis non aut
15
stantem comprehenderint aut fugientem consecuti sint; qui
se numquam profecto, si in istum locum processerint, expli-
cabunt. Quam volent in conviviis faceti, dicaces, non
numquam etiam ad vinum diserti sint, alia fori vis est, alia
triclini, alia subselliorum ratio, alia lectorum; non idem
20
iudicum comissatorumque conspectus; lux denique longe
alia est solis, alia lychnorum. Quam ob rem excutiemus
omnis istorum delicias, omnis ineptias, si prodierint. Sed
me audiant, navent aliam operam, aliam ineant gratiam, in
aliis se rebus ostentent, vigeant apud istam mulierem venu-
25
state, dominentur sumptibus, haereant, iaceant, deserviant;
capiti vero innocentis fortunisque parcant.
27

Translation of Section 67

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Section 68

At sunt servi illi de cognatorum sententia, nobilissimorum 28
et clarissimorum hominum, manu missi. Tandem aliquid
invenimus quod ista mulier de suorum propinquorum, for-
tissimorum virorum, sententia atque auctoritate fecisse
dicatur. Sed scire cupio quid habeat argumenti ista manu-
missio; in qua aut crimen est Caelio quaesitum aut quaestio
5
sublata aut multarum rerum consciis servis cum causa
praemium persolutum. 'At propinquis'inquit 'placuit.' Cur
non placeret, cum rem tute ad eos non ab aliis tibi adlatam
sed a te ipsa compertam deferre diceres ?
9

Translation of Section 68

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Section 69

 Hic etiam
miramur, si illam commenticiam pyxidem obscenissima sit
10
fabula consecuta? Nihil est quod in eius modi mulierem
non cadere videatur
. Audita et percelebrata sermonibus
res est. Percipitis animis, iudices, iam dudum quid velim
vel potius quid nolim dicere. Quod etiam si est factum,
certe a Caelio quidem non est factum—quid enim atti-
15
nebat ?—est enim ab aliquo adulescente fortasse non tam
insulso quam inverecundo. Sin autem est fictum, non illud
quidem modestum sed tamen est non infacetum menda-
cium; quod profecto numquam hominum sermo atque
opinio comprobasset, nisi omnia quae cum turpitudine aliqua
20
dicerentur in istam quadrare apte viderentur.

Translation of Section 69

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Section 70

Dicta est a me causa, iudices, et perorate Iam intelle-
gitis quantum iudicium sustineatis, quanta res sit commissa
vobis. De vi quaeritis. Quae lex ad imperium, ad maie-
statem, ad statum patriae, ad salutem omnium pertinet, quam
25
legem Q. Catulus armata dissensione civium rei publicae
paene extremis temporibus tulit, quaeque lex sedata illa
flamma consulatus mei fumantis reliquias coniurationis
exstinxit, hac nunc lege Caeli adulescentia non ad rei
29
publicae poenas sed ad mulieris libidines et delicias de-
poscitur.
2

Translation of Section 70

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Return to CL223 Introductory Page.