Section 51
| Sed quoniam emersisse iam e vadis et scopulos praeter- | 28 |
| vecta videtur esse oratio mea, perfacilis mihi reliquus cursus ostenditur. Duo sunt enim crirnina una in muliere sum- morum facinorum, auri quod sumptum a Clodia dicitur, et veneni quod eiusdem Clodiae necandae causa parasse Cae- lium criminantur. Aurum sumpsit, ut dicitis, quod L. | 5 |
| Luccei servis daret, per quos Alexandrinus Dio qui tum apud Lucceium habitabat necaretur. Magnum crimen vel in legatis insidiandis vel in servis ad hospitem domini necandum sollicitandis, plenum sceleris consilium, plenum | 10 |
| audaciae! |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
| Quo quidem in crimine primum illud requiro, | 10 |
| dixeritne Clodiae quam ob rem aurum sumeret, an non dixerit. Si non dixit, cur dedit? Si dixit, eodem se con- scientiae scelere devinxit. Tune aurum ex armario tuo promere ausa es, tune Venerem illam tuam spoliare orna- mentis, spoliatricem ceterorum, cum scires quantum ad | 15 |
| facinus aurum hoc quaereretur, ad necem legati, ad L. Luc- cei, sanctissimi hominis atque integerrimi, labem sceleris sempiternam ? Huic facinori tanto tua mens liberalis con- scia, tua domus popularis ministra, tua denique hospitalis illa Venus adiutrix esse non debuit. | 20 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
| 20 | |
| celatam esse Clodiam dixit, atque ita Caelium ad illam attulisse, se ad ornatum ludorum aurum quaerere. Si tam familiaris erat Clodiae quam tu esse vis cum de libidine eius tam multa dicis, dixit profecto quo vellet aurum; si tam familiaris non erat, non dedit. Ita si verum tibi | 25 |
| Caelius dixit, o immoderata mulier, sciens tu aurum ad facinus dedisti; si non est ausus dicere, non dedisti. Quid ego nunc argumentis huic crimini, quae sunt innu- | 28 |
| merabilia, resistam ? Possum dicere mores M. Caeli longis- sime a tanti sceleris atrocitate esse disiunctos; minime esse credendum homini tam ingenioso tamque prudenti non venisse in mentem rem tanti sceleris ignotis alienisque servis non esse credendam. Possum etiam alia et ceterorum | 5 |
| patronorum et mea consuetudine ab accusatore perquirere, ubi sit congressus cum servis Luccei Caelius, qui ei fuerit aditus; si per se, qua temeritate ! si per alium, per quem ? Possum omnis latebras suspicionum peragrare dicendo; non causa, non locus, non facultas, non conscius, non per- | 10 |
| ficiendi, non occultandi malefici spes, non ratio ulla, non vestigium maximi facinoris reperietur. | 12 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
oratoris propria, quae mihi non propter ingenium meum sed propter hanc exercitationem usumque dicendi fructum aliquem ferre potuissent, cum a me ipso elaborata proferri | 15 |
| viderentur, brevitatis causa relinquo omnia. Habeo enim, iudices, quem vos socium vestrae religionis iurisque iurandi facile esse patiamini, L. Lucceium, sanctissimum hominem et gravissimum testem, qui tantum facinus in famam atque in fortunas suas neque non audisset inlatum a M. Caelio | 20 |
| neque neglexisset neque tulisset. An ille vir illa humanitate praeditus, illis studiis, illis artibus atque doctrina illius ipsius periculum quem propter haec ipsa studia diligebat, neglegere potuisset et, quod facinus in alienum hominem intentum severe acciperet, id omisisset curare in hospitem ? | 25 |
| quod per ignotos actum si comperisset doleret, id a suis servis temptatum esse neglegeret? quod in agris locisve | 27 |
| publicis factum reprehenderet, id in urbe ac domi suae coeptum esse leniter ferret ? quod in alicuius agrestis peri- culo non praetermitteret, id homo eruditus in insidiis doctis- simi hominis dissimulandum putaret ? | 4 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
iudices, teneo? Ipsius iurati religionem auctoritatemque | 5 |
| percipite atque omnia diligenter testimoni verba cognoscite. Recita. L. LVCCEI TESTIMONIVM. Quid exspectatis amplius ? an aliquam vocem putatis ipsam pro se causam et veritatem posse mittere ? Haec est innocentiae defensio, haec ipsius causae oratio, haec una vox veritatis. In crimine ipso nulla | 10 |
| suspicio est. in re nihil est argumenti, in negotio quod actum esse dicitur nullum vestigium sermonis, loci, temporis; nemo testis, nemo conscius nominatur, totum crimen pro- fertur ex inimica, ex infami, ex crudeli, ex facinerosa, ex libidinosa domo. Domus autem illa quae temptata esse | 15 |
| scelere isto nefario dicitur plena est integritatis, dignitatis, offici, religionis; ex qua domo recitatur vobis iure iurando devincta auctoritas, ut res minime dubitanda in contentione ponatur, utrum temeraria, procax, irata mulier finxisse crimen, an gravis sapiens moderatusque vir religiose testi- | 20 |
| monium dixisse videatur. |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
Section 56
| Reliquum est igitur crimen de veneno; cuius ego nec principium invenire neque evolvere exitum possum. Quae fuit enim causa quam ob rem isti mulieri venenum dare vellet Caelius ? Ne aurum redderet ? Num petivit ? Ne | 25 |
| crimen haereret? Num quis obiecit? num quis denique fecisset mentionem, si hic nullius nomen detulisset ? Quin | 27 |
| etiam L. Herennium dicere audistis verbo se molestum non futurum fuisse Caelio, nisi iterum eadem de re suo familiari absoluto nomen hic detulisset. Credibile est igitur tantum facinus nullam ob causam esse commissum? et vos non videtis fingi sceleris maximi crimen ut alterius sceleris susci- | 5 |
| piendi fuisse causa videatur ? |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
adiutore usus est, quo socio, quo conscio, cui tantum facinus, cui se, cui salutem suam credidit ? Servisne muli- eris ? Sic enim est obiectum. Et erat tam demens is cui vos ingenium certe tribuitis, etiam si cetera inimica oratione | 10 |
| detrahitis, ut omnis suas fortunas alienis servis committeret; At quibus servis?—refert enim magno opere id ipsum—eisne quos intellegebat non communi condicione servitutis uti sed licentius liberius familiariusque cum domina vivere ? Quis enim hoc non videt, iudices, aut quis ignorat, in eius | 15 |
| modi domo in qua mater familias meretricio more vivat, in qua nihil geratur quod foras proferendum sit, in qua inusi- tatae libidines, luxuries, omnia denique inaudita vitia ac flagitia versentur, hic servos non esse servos, quibus omnia committantur, per quos gerantur, qui versentur isdem in | 20 |
| voluptatibus, quibus occulta credantur, ad quos aliquantum etiam ex cotidianis sumptibus ac luxurie redundet? Id igitur Caelius non videbat ? | 23 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
mulieris quam vos voltis, istos quoque servos familiaris dominae esse sciebat. Sin ei tanta consuetudo quanta | 25 |
| a vobis inducitur non erat quae cum servis eius potuit | 26 |
| familiaritas esse tanta? Ipsius autem veneni quae ratio fingitur ? ubi quaesitum est, quem ad modum paratum, quo pacto, cui, quo in loco traditum ? Habuisse aiunt domi vimque eius esse expertum in servo quodam ad eam rem ipsam parato; cuius perceleri interitu esse ab hoc compro- | 5 |
| batum venenum. | 6 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
hominum sceleribus maximis aut conivetis aut praesentis fraudis poenas in diem reservatis ? Vidi enim, vidi et illum hausi dolorem vel acerbissimum in vita, cum Q. Me- tellus abstraheretur e sinu gremioque patriae, cumque ille | 10 |
| vir qui se natum huic imperio putavit tertio die post quam in curia, quam in rostris, quam in re publica floruisset, inte- gerrima aetate, optimo habitu, maximis viribus eriperetur indignissime bonis omnibus atque universae civitati. Quo quidem tempore ille moriens, cum iam ceteris ex partibus | 15 |
| oppressa mens esset, extremum sensum ad memoriam rei publicae reservabat, cum me intuens flentem significabat interruptis ac morientibus vocibus quanta inpenderet pro- cella mihi, quanta tempestas civitati et cum parietem saepe feriens eum qui cum Q. Catulo fuerat ei communis crebro | 20 |
| Catulum, saepe me, saepissime rem publicam nominabat, ut non tam se mori quam spoliari suo praesidio cum patriam tum etiam me doleret. | 23 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
repentini sceleris sustulisset, quonam modo ille furenti fratri suo consularis restitisset qui consul incipientem furere | 25 |
| atque tonantem sua se manu interfecturum audiente senatu dixerit ? Ex hac igitur domo progressa ista mulier de veneni celeritate dicere audebit? Nonne ipsam domum metuet ne quam vocem eiciat, non parietes conscios, non | 29 |
| noctem illam funestam ac luctuosam perhorrescet? Sed revertor ad crimen; etenim haec facta illius clarissimi ac fortissimi viri mentio et vocem meam fletu debilitavit et mentem dolore impedivit. | 4 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.