Sections 41 - 50

Section 41

 Itaque alii voluptatis 15
causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab hac
orationis turpitudine eruditi homines refugerunt; alii cum
voluptate dignitatem coniungendam putaverunt, ut res
maxime inter se repugnantis dicendi facultate coniungerent;
illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui proba-
20
verunt, prope soli iam in scholis sunt relicti. Multa enim
nobis blandimenta natura ipsa genuit quibus sopita virtus
coniveret interdum; multas vias adulescentiae lubricas
ostendit quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo ac
prolapsione vix posset; multarum rerum iucundissimarum
25
varietatem dedit qua non modo haee aetas sed etiam
iam conroborata caperetur.
27

Translation of Section 41

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Section 42

 Quam ob rem si quem forte
inveneritis qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non
odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus
29
omnem suavitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos
propitios, plerique autem iratos putabunt. Ergo haec
deserta via et inculta atque interclusa iam frondibus et
virgultis relinquatur. Detur aliqui ludus aetati; sit adule-
scentia liberior; non omnia voluptatibus denegentur; non
5
semper superet vera illa et derecta ratio; vincat aliquando
cupiditas voluptasque rationem, dum modo illa in hoc
genere praescriptio moderatioque teneatur. Parcat iuventus
pudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium,
ne faenore trucidetur, ne incurrat in alterius domum atque
10
familiam, ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis
inferat, ne quem vi terreat, ne intersit insidiis, scelere
careat. Postremo cum paruerit voluptatibus, dederit aliquid
temporis ad ludum aetatis atque ad inanis hasce adulescentiae
cupiditates, revocet se aliquando ad curam rei domesticae,
15
rei forensis reique publicae, ut ea quae ratione antea non
perspexerat satietate abiecisse et experiendo contempsisse
videatur.
18

Translation of Section 42

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Section 43

Ac multi quidem et nostra et patrum maiorumque me-
moria, iudices, summi homines et clarissimi cives fuerunt
20
quorum, cum adulescentiae cupiditates defervissent, eximiae
virtutes firmata iam aetate exstiterunt. Ex quibus neminem
mihi libet nominare; vosmet vobiscum recordamini. Nolo
enim cuiusquam fortis atque inlustris viri ne minimum
quidem erratum cum maxima laude coniungere. Quod si
25
facere vellem , multi a me summi atque ornatissimi viri
praedicarentur quorum partim nimia libertas in adulescentia,
partim profusa luxuries, magnitudo aeris alieni, sumptus,
libidines nominarentur, quae multis postea virtutibus obtecta
29
adulescentiae qui vellet excusatione defenderet.1

Translation of Section 43

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Section 44

 At vero
in M. Caelio—dicam enim iam confidentius de studiis eius
honestis, quoniam audeo quaedam fretus vestra sapientia
libere confiteri—nulla luxuries reperietur, nulli sumptus,
nullum aes alienum, nulla conviviorum ac lustrorum libido.
5
Quod quidem vitium ventris et gurgitis non modo non
minuit aetas hominibus sed etiam auget. Amores autem
et deliciae quae vocantur, quae firmiore animo praeditis
diutius molestae non solent esse—mature enim et celeriter
deflorescunt—numquam hunc occupatum impeditumve te-
10
nuerunt.

Translation of Section 44

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Section 45

Audistis cum pro se diceret, audistis antea cum
accusaret—defendendi haec causa, non gloriandi loquor—
genus orationis, facultatem, copiam sententiarum atque ver-
borum, quae vestra prudentia est. perspexistis. Atque in eo
non solum ingenium elucere eius videbatis, quod saepe,
15
etiam si industria non alitur, valet tamen ipsum suis viribus,
sed inerat, nisi me propter benivolentiam forte fallebat, ratio
et bonis artibus instituta et cura et vigiliis elaborata. Atqui
scitote, iudices, eas cupiditates quae obiciuntur Caelio
atque haec studia de quibus disputo non facile in eodem
20
homine esse posse. Fieri enim non potest ut animus libidini
deditus, amore, desiderio, cupiditate, saepe nimia copia,
inopia etiam non numquam
impeditus hoc quicquid est
quod nos facimus in dicendo, quoquo modo facimus, non
modo agendo verum etiam cogitando possit sustinere.
25

Translation of Section 45

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Section 46

 An 25
vos aliam causam esse ullam putatis cur in tantis praemiis
eloquentiae, tanta voluptate dicendi, tanta laude, tanta
27
gratia, tanto honore, tam sint pauci semperque fuerint qui
in hoc labore versentur ? Obterendae sunt omnes voluptates,
relinquenda studia delectationis, ludus, iocus, convivium,
sermo paene est familiarium deserendus. Qua re in hoc
genere labor offendit homines a studioque deterret, non
5
quo aut ingenia deficeant aut doctrina puerilis.

Translation of Section 46

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Section 47

 An hic, si
sese isti vitae dedidisset, consularem hominem admodum
adulescens in iudicium vocavisset? hic, si laborem fugeret,
si obstrictus voluptatibus teneretur, hac in acie cotidie
versaretur, appeteret inimicitias, in iudicium vocaret, subiret
10
periculum capitis, ipse inspectante populo Romano tot iam
mensis aut de salute aut de gloria dimicaret ? Nihilne
igitur illa vicinitas redolet, nihilne hominum fama, nihil
Baiae denique ipsae loquuntur? Illae vero non loquuntur
solum verum etiam personant, huc unius mulieris libidinem
15
esse prolapsam ut ea non modo solitudinem ac tenebras
atque haec flagitiorum integumenta non quaerat sed in
turpissimis rebus frequentissima celebritate et clarissima
luce laetetur.
19

Translation of Section 47

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Section 48

Verum si quis est qui etiam meretriciis amoribus inter- 20
dictum iuventuti putet, est ille quidem valde severus—negare
non possum—sed abhorret non modo ab huius saeculi
licentia verum etiam a maiorum consuetudine atque con-
cessis. Quando enim hoc non factitatum est. quando repre-
hensum, quando non permissum, quando denique fuit ut
25
quod licet non liceret ? Hic ego ipsam rem definiam,26
mulierem nullam nominabo; tantum in medio relinquam.1

Translation of Section 48

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Section 49

Si quae non nupta mulier domum suam patefecerit omnium
cupiditati palamque sese in meretricia vita conlocarit, viro-
rum alienissimorum conviviis uti instituerit, si hoc in urbe,
si in hortis, si in Baiarum illa celebritate faciat, si denique
5
ita sese gerat non incessu solum sed ornatu atque comitatu,
non flagrantia oculorum, non libertate sermonum, sed etiam
complexu, osculatione, actis, navigatione, conviviis, ut non
solum meretrix sed etiam proterva meretrix procaxque
videatur: cum hac si qui adulescens forte fuerit, utrum hic
10
tibi, L. Herenni, adulter an amator, expugnare pudicitiam
an explere libidinem voluisse videatur ?
12
17

Translation of Section 49

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Section 50

 Obliviscor iam
iniurias tuas, Clodia, depono memoriam doloris mei; quae
abs te crudeliter in meos me absente facta sunt neglego;
ne sint haec in te dicta quae dixi. Sed ex te ipsa requiro,
15
quoniam et crimen accusatores abs te et testem eius criminis
te ipsam dicunt se habere. Si quae mulier sit eius modi
qualem ego paulo ante descripsi, tui dissimilis, vita instituto-
que meretricio, cum hac aliquid adulescentem hominem
habuisse rationis num tibi perturpe aut perflagitiosum esse
20
videatur? Ea si tu non es, sicut ego malo, quid est quod
obiciant
Caelio ? Sin eam te volunt esse, quid est cur nos
crimen hoc, si tu contemnis, pertimescamus ? Qua re nobis
da viam rationemque defensionis. Aut enim pudor tuus
defendet nihil a M. Caelio petulantius esse factum, aut
25
impudentia et huic et ceteris magnam ad se defendendum
facultatem dabit.
27

Translation of Section 50

Click here after the date of the class in which it is discussed.


Return to LATN2280 Introductory Page.