Section 11
annos versatus in foro sine suspicione, sine infamia, studuit Catilinae iterum petenti. Quem ergo ad finem putas custo- diendam illam aetatem fuisse ? Nobis quidem olim annus erat unus ad cohibendum bracchium toga constitutus, et ut | 20 |
| exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur, eademque erat, si statim merere stipendia coeperamus, castrensis ratio ac militaris. Qua in aetate nisi qui se ipse sua gravitate et casti- monia et cum disciplina domestica tum etiam naturali quodam bono defenderet, quoquo modo a suis custoditus | 25 |
| esset, tamen infamiam veram effugere non poterat. Sed qui prima illa initia aetatis integra atque inviolata praestitisset, de eius fama ac pudicitia, cum iam sese conroboravisset ac vir inter viros esset, nemo loquebatur. | 29 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
| 29 | |
| iam aliquot annos esset in foro, Caelius. Et multi hoc idem ex omni ordine atque ex omni aetate fecerunt. Habuit enim ille, sicuti meminisse vos arbitror, permulta maxi- marum non expressa signa sed adumbrata virtutum. Vte- batur hominibus improbis multis; et quidem optimis se | 5 |
| viris deditum esse simulabat. Erant apud illum inlecebrae libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris. Flagrabant vitia libidinis apud illum; vigebant etiam studia rei militaris. Neque ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diversisque | 10 |
| atque inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum. | 12 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
| Quis clarioribus viris quodam tempore iucun- dior, quis turpioribus coniunctior? quis civis meliorum partium aliquando, quis taetrior hostis huic civitati? quis in voluptatibus inquinatior, quis in laboribus patientior? | 15 |
| quis in rapacitate avarior, quis in largitione effusior ? Illa vero, iudices, in illo homine admirabilia fuerunt, compre- hendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus com- municare quod habebat, servire temporibus suorum omnium pecunia, gratia, labore corporis, scelere etiam, si opus esset, | 20 |
| et audacia, versare suam naturam et regere ad tempus atque huc et illuc torquere ac flectere, cum tristibus severe, cum remissis iucunde, cum senibus graviter, cum iuventute comiter, cum facinerosis audaciter, cum libidinosis luxu- riose vivere. | 25 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
| Hac ille tam varia multiplicique natura cum omnis omnibus ex terris homines improbos audacisque conlegerat, tum etiam multos fortis viros et bonos specie quadam virtutis adsimulatae tenebat. Neque umquam ex | 28 |
| illo delendi huius imperi tam consceleratus impetus exsti- tisset, nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facili- tatis et patientiae radicibus niteretur. Qua re ista condicio, iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat. Est enim commune cum multis et cum quibusdam bonis. | 5 |
| Me ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit, cum et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus amicus ac fidelis videretur; cuius ego facinora oculis prius quam opinione, manibus ante quam suspicione deprendi. Cuius in magnis catervis amicorum si fuit etiam Caelius, | 10 |
| magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non num- quam in eodem homine me quoque erroris mei paenitet, quam ut istius amicitiae crimen reformidet. | 13 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
| Itaque a maledictis impudicitiae ad coniurationis invidiam oratio est vestra delapsa. Posuistis enim, atque id tamen | 15 |
| titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiam Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non haerebat sed vix diserti adulescentis cohaerebat oratio. Qui enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus naturaque volnus aut in re atque fortuna ? ubi denique est | 20 |
| in ista suspicione Caeli nomen auditum ? Nimium multa de re minime dubia loquor; hoc tamen dico. Non modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam suam potissimum commendare voluisset. | 25 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
Section 16
| 25 | |
| an de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium, quoniam huc incidi, similiter respondendum putem. Num- quam enim tam Caelius amens fuisset at, si sese isto infinite ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret, | 29 |
| neque eius facti in altero suspicionem quaereret cuius ipse sibi perpetuam licentiam optaret, nec, si sibi semel periculum ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum ambitus crimine arcesseret. Quod quamquam nec sapienter et me invito facit, tamen est eius modi cupiditas ut magis insectari | 5 |
| alterius innocentiam quam de se timide cogitare videatur. |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
| Nam quod aes alienum obiectum est, sumptus reprehensi, tabulae flagitatae, videte quam pauca respondeam. Tabulas qui in patris potestate est nullas conficit. Versuram num- quam omnino fecit ullam. Sumptus unius generis obiectus | 10 |
| est, habitationis; triginta milibus dixistis habitare. Nunc demum intellego P. Clodi insulam esse venalem, cuius hic in aediculis habitat decem, ut opinor, milibus. Vos autem dum illi placere voltis, ad tempus eius mendacium vestrum accommodavistis. | 15 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
| Reprehendistis a patre quod semigrarit. Quod quidem in hac aetate minime reprendendum est. Qui cum et ex publica causa iam esset mihi quidem molestam, sibi tamen gloriosam victoriam consecutus et per aetatem magistratus petere posset, non modo permittente patre sed etiam | 20 |
| suadente ab eo semigravit et, cum domus patris a foro longe abesset, quo facilius et nostras domus obire et ipse a suis coli posset, conduxit in Palatio non magno domum. Quo loco possum dicere id quod vir clarissimus, M. Crassus, cum de adventu regis Ptolemaei quereretur, paulo ante
| 25 |
| dixit:
| 27 |
| Ac longius mihi quidem contexere hoc carmen liceret:
hanc molestiam nobis exhiberet
Sic enim, iudices, reperietis quod, cum ad id loci venero, | 5 |
| ostendam, hanc Palatinam Medeam migrationemque hanc adulescenti causam sive malorum omnium sive potius sermonum fuisse. | 8 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
| Quam ob rem illa quae ex accusatorum oratione prae- muniri iam et fingi intellegebam, fretus vestra prudentia, | 10 |
| iudices, non pertimesco. Aiebant enim fore testem sena- torem qui se pontificiis comitiis pulsatum a Caelio diceret. A quo quaeram, si prodierit, primum cur statim nihil egerit, deinde, si id queri quam agere maluerit, cur productus a vobis potius quam ipse per se, cur tanto post potius quam | 15 |
| continuo queri maluerit. Si mihi ad haec acute arguteque responderit, tum quaeram denique ex quo iste fonte senator emanet. Nam si ipse orietur et nascetur ex sese, fortasse, ut soleo, commovebor; sin autem est rivolus arcessitus et ductus ab ipso capite accusationis vestrae, laetabor, cum | 20 |
| tanta gratia tantisque opibus accusatio vestra nitatur, unum senatorem esse solum qui vobis gratificari vellet inventum. DE TESTE FVFIO. | 23 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
| Nec tamen illud genus alterum nocturnorum testium per- horresco. Est enim dictum ab illis fore qui dicerent uxores | 25 |
| suas a cena redeuntis attrectatas esse a Caelio. Graves erunt homines qui hoc iurati dicere audebunt, cum sit eis con- | 27 |
| fitendum numquam se ne congressu quidem et constituto coepisse de tantis iniuriis experiri. Sed totum genus oppugnationis huius, iudices, et iam prospicitis animis et, cum inferetur, propulsare debebitis. Non enim ab isdem accusatur M. Caelius a quibus oppugnatur; palam in eum | 5 |
| tela iaciuntur, clam subministrantur. |
Click here after the date of the class in which it is discussed.