Section 1
| Si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum iudi- ciorum consuetudinisque nostrae, miretur profecto quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod diebus festis ludisque publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis, unum hoc iudicium exerceatur, nec dubitet quin tanti facinoris reus | 5 |
| arguatur ut eo neglecto civitas stare non possit. Idem cum audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque civibus qui armati senatum obsederint, magistratibus vim attulerint, rem publicam oppugnarint cotidie quaeri iubeat: legem non improbet, crimen quod versetur in iudicio requirat; cum | 10 |
| audiat nullum facinus nullam audaciam, nullam vim in iudicium vocari, sed adulescentem inlustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et vocet et vocarit, oppugnari autem opibus meretriciis: Atratini ipsius pietatem non reprehendat, libidinem muliebrem compri- | 15 |
| mendam putet, vos laboriosos existimet quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse. | 17 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
diligenter atque existimare vere de omni hac causa volue- ritis, sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse cui utrum vellet liceret nec, | 20 |
| cum descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. | 22 |
| Sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti, meo necessario, ignosco, qui habet excusationem vel pie- tatis vel necessitatis vel aetatis. Si voluit accusare, pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si speravit aliquid, pueritiae. Ceteris non modo nihil ignoscendum sed etiam acriter est | 5 |
| resistendum. |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
| Ac mihi quidem videtur, iudices, hic introitus defensionis adulescentiae M. Caeli maxime convenire, ut ad ea quae accusatores deformandi huius causa et detrahendae spoli- andaeque dignitatis gratia dixerunt primum respondeam. | 10 |
| Obiectus est pater varie, quod aut parum splendidus ipse aut parum pie tractatus a filio diceretur. De dignitate M. Caelius notis ac maioribus natu etiam sine mea oratione tacitus facile ipse respondet; quibus autem propter sene- ctutem, quod iam diu minus in foro nobiscumque versatur, | 15 |
| non aeque est cognitus, hi sic habeant, quaecumque in equite Romano dignitas esse possit, quae certe potest esse maxima, eam semper in M. Caelio habitam esse summam hodieque haberi non solum a suis sed etiam ab omnibus quibus potuerit aliqua de causa esse notus. | 20 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
Romani esse filium criminis loco poni ab accusatoribus neque his iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis. Nam quod de pietate dixistis, est ista quidem nostra existi- matio sed iudicium certe parentis. Quid nos opinemur audietis ex iuratis; quid parentes sentient lacrimae matris | 25 |
| incredibilisque maeror, squalor patris et haec praesens maestitia quam cernitis luctusque declarat. | 27 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
obiectum municipibus esse adulescentem non probatum | 28 |
| suis, nemini umquam praesenti Praetuttiani maiores hono- res habuerunt, iudices, quam absenti M. Caelio; quem et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non petenti detulerunt quae multis petentibus denegarunt. Idemque nunc lectissimos viros et nostri ordinis et equites | 5 |
| Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum gravissima atque ornatissima laudatione miserunt. Videor mihi iecisse fundamenta defensionis meae, quae firmissima sunt si ni- tuntur iudicio suorum. Neque enim vobis satis commen- data huius aetas esse posset, si non modo parenti, tali viro, | 10 |
| verum etiam municipio tam inlustri ac tam gravi displiceret. |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
Section 6
| Equidem, ut ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad hominum famam, et meus hic forensis labor vitaeque ratio demanavit ad existimationem hominum paulo latius com- mendatione ac iudicio meorum. | 15 |
| Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius ut eum paeniteat non deformem esse natum. Sunt enim ista maledicta pervolgata in omnis quorum in adulescentia | 20 |
| forma et species fuit liberalis. Sed aliud est male dicere, aliud accusare. Accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominem notet, argumento probet, teste confirmet; male- dictio autem nihil habet propositi praeter contumeliam; quae si petulantius iactatur, convicium, si facetius, urbanitas | 25 |
| nominatur. |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
| Quam quidem partem accusationis admiratus sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam. Neque enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod | 28 |
| animum advertere poteratis, pudor patiebatur optimi adu- lescentis in tali illum oratione versari. Vellem aliquis ex vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset; aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refuta- remus istam male dicendi licentiam. Tecum, Atratine, | 5 |
| agam lenius, quod et pudor tuus moderatur orationi meae et meum erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo. |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
| Illud tamen te esse admonitum volo, primum ut qualis es talem te omnes esse existiment, ut quantum a rerum tur- pitudine abes tantum te a verborum libertate seiungas; | 10 |
| deinde ut ea in alterum ne dicas quae, cum tibi falso responsa sint, erubescas. Quis est enim cui via ista non pateat, quis est qui huic aetati atque isti dignitati non possit quam velit petulanter, etiam si sine ulla suspicione, at non sine argumento male dicere ? Sed istarum partium | 15 |
| culpa est eorum qui te agere voluerunt; laus pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, ingeni, quod ornate politeque dixisti. | 18 |
| 17 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
brevis est defensio. Nam quoad aetas M. Caeli dare potuit isti suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde | 20 |
| etiam patris diligentia disciplinaque munita. Qui ut huic togam virilem dedit—nihil dicam hoc loco de me; tantum sit quantum vos existimatis; hoc dicam, hunc a patre con- tinuo ad me esse deductum—nemo hunc M. Caelium in illo aetatis flore vidit nisi aut cum patre aut mecum aut in | 25 |
| M. Crassi castissima domo cum artibus honestissimis erudiretur. | 27 |
Click here after the date of the class in which it is discussed.
| Nam quod Catilinae familiaritas obiecta Caelio est, longe ab ista suspicione abhorrere debet. Hoc enim adulescente scitis consulatum mecum petisse Catilinam. Ad quem si accessit aut si a me discessit umquam—quamquam multi boni adulescentes illi homini nequam atque improbo stu- | 5 |
| duerunt—tum existimetur Caelius Catilinae nimium famili- aris fuisse. At enim postea scimus et vidimus esse hunc in illius etiam amicis. Quis negat ? Sed ego illud tempus aetatis quod ipsum sua sponte infirmum, aliorum autem libidine infestum est, id hoc loco defendo. Fuit adsiduus | 10 |
| mecum praetore me; non noverat Catilinam; Africam tum praetor ille obtinebat. Secutus est tum annus, causam de pecuniis repetundis Catilina dixit. Mecum erat hic; illi ne advocatus quidem venit umquam. Deinceps fuit annus quo ego consulatum petivi; petebat Catilina mecum. Num- | 15 |
| quam ad illum accessit, a me numquam recessit. |
Click here after the date of the class in which it is discussed.