CATULLUS

Poem 51

Introductory note

5ILLE mi par esse deo uidetur,
ille, si fas est, superare diuos,
qui sedens aduersus identidem te
spectat
et audit
dulce ridentem, misero quod omnis
10 eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
. . .
lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
15 tintinant aures, gemina teguntur
lumina nocte
.
otium, Catulle, tibi molestum est:
otio exsultas nimiumque gestis:
otium et reges prius et beatas
perdidit urbes.

Endnote

Poem 2

Introductory note

5PASSER, deliciae meae puellae,
quicum ludere, quem in sinu tenere,
cui primum digitum dare appetenti
et acris solet incitare morsus,
cum desiderio meo nitenti
10 carum nescio quid lubet iocari,
et solaciolum sui doloris,
credo, ut tum grauis acquiescat ardor:
tecum ludere sicut ipsa possem
et tristis animi leuare curas!

Poem 2b

tam gratum est mihi quam ferunt puellae
pernici aureolum fuisse malum
quod zonam soluit diu ligatam.

Endnote

Poem 3

Introductory note

5LVGETE, O Veneres Cupidinesque,
et quantum est hominum uenustiorum:
passer mortuus est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae,
quem plus illa oculis suis amabat.
10 nam mellitus erat suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem,
nec sese a gremio illius mouebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc
ad solam dominam usque pipiabat;
15 qui nunc it per iter tenebricosum
illud, unde negant redire quemquam.
at uobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella deuoratis:
tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! o miselle passer!
tua nunc opera meae puellae
flendo turgiduli rubent ocelli
.

Endnote

..............................................

The remainder of the material which would normally appear here has been excised for the purposes of this demonstration version.

..............................................


Return to CL212 Introductory Page.